Pouvez-vous me traduire ce texte SVP, merci :
De Dignitate psalterii": B. Alanus Patrem sanctum
Dominicum sibi haec in revelatione dixisse testatur: "Tu
praedicas, fili, sed uti caveas ne potius laudem humanam
quaerans quam animarum fructum, audi quid mihi Parisiis
contigit. Debebam in majori ecclesia beatae Mariae praedicare,
et volebam curiose non jactantiae causa, sed propter astantium
facultatem et dignitatem. Cum igitur more meo per horam fere
ante sermonem in psalterio meo (Rosarium intelligit) quadam
capilla post altare majus orarem, subito factus in raptum,
cernebam amicam meam Dei Genitricem afferentem mihi libellum
et dicentem: "Dominice, et si bonum est quod praedicare
disposuisti sermonem, tamen longe meliorem attuli." Laetus
librum capio, lego constanter, ut dixit, reperio, gratias ago,
adest hora sermonis, adest parisiensis Universitas tota,
dominorumque numerus magnus. Audiebant quippe et videbant
signa magna quae per me Dominus operabatur; itaque ambonem
ascendo. Festum est sancti Joannis Evangelistae. De eo aliud
non dico nisi quod custos singularis esse meruit Reginae
coeli. Deinde auditores sic alloquor: Domini et Magistri
praestantissimi, aures reverentiae vestrae solitae sunt
curiosos audire sermones et auscultare. At nunc ego non in
doctis humanae sapientiae verbis, sed in ostentione spiritus
et virtutis loquar." Tunc, ait Carthagena post beatum Alanum,
stans Dominicus eis explicavit Salutationem angelicam
comparationibus et similitudinibus familiaribus hoc modo.