Cicero consul factus Sergii Catilinae conjurationem singulari virtute,
constantia curaque compressit. Is nempe indignatus quod in petitione
consulatus repulsam passus esset, et furore amens, cum pluribus viris
nobilibus Ciceronem interficere, senatum trucidare, urbem incendere,
aerarium diripere constituerat. Quae tam atrox conjuratio a Cicerone
detecta est. Catilina metu consulis Roma ad exercitum, quem paraverat,
profugit ; socii ejus comprehensi in carcere necati sunt.
j'aimerai si quelqu'un le peu traduire se texte svp ses urgent très urgent